enero 25, 2010

Confessiones

Liber X

XVII. Magna uis est memoriae, nescio quod horrendum, deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et hoc animus est, et hoc ego ipse sum. Quid ergo sum, deus meus? Quae natura sum? Uaria, multimoda uita et inmensa uehementer. Ecce in memoriae meae campis et antris et cauernis innumerabilibus atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus siue per imnagines, sicut omnium corporum, siue per praesentiam, sicut affectionum animi —quas et cum animus non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria
per haec omnia discurro et uolito hac illac, penetro etiam, quantum possum, et finis nusquam: tanta uis est memoriae, tanta uitae uis est in homine uiuente mortaliter!

Aurelius Augustinus

2 Comments:

At 27/1/10 16:16, Blogger Fodor Lobson said...

SOS, ayuda, Gerund, ayudaaaaaa

 
At 1/2/10 21:06, Blogger Carpe diem said...

Mmmmhhh, traduzco o no traduzco... ésa es la cuestión.

 

Publicar un comentario

<< Home